Spiritual Experiences n. 5191

Previous Number Next Number See English

5191.

Sciendum est, quod angeli quo perfectiores sunt, eo perfectius possunt cogitare, nam concordat cum illis, qui in pulchritudine, hoc est in bonitate prae aliis, illi possunt cogitare sapientius quam reliqui qui in inferiore gradu sunt, hi nequaquam hoc possunt, quia angeli loquuntur ex suo bono et suo vero, sunt enim illa, ita qui in inferiore gradu nequaquam possunt sicut qui in superiori; inde quoque est quod mali nullatenus possint capere quid bonum coeleste et spirituale, nec quod verum sit verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church