520. Unus eorum spiritus ex genere infimo ad me allatus est, ut inde scirem, quales sint, is, quoad ejus statum, erat [ex] obscuris, et [hi] sibi videntur volare in coelo, sicut natatores in aquis, brachiis extensis, quod inde venit, quia in vita corporis non erecti ambulant, sed repunt, antrorsum tamen facie eorum {1} spectante, non vero deorsum, quod apud eos est turpe, et generis vilissimi; qui deorsum spectant, eos vocant damnatos, et exterminantur, ut sibi victum quaerant aliunde, praeterea sedent sicut homines nostrae telluris super sedibus, et tunc erecti sunt, inde alterum genus, quod vocatur sanctum, et facie est quasi igneum, non sic natant in coelo, sed sedent. @1 ms. orum$