Spiritual Experiences n. 5225

Previous Number Next Number See English

5225.

Vidi sirenes [quae] se faciunt puellas, etiam infantes, et quoque pueros, et juvenes, induunt se vestimentis argento plenis, imo vidi aliquam se facientem sicut nebulam, aut umbram, jacentem in umbra lucis in camera; vidi virum, qui potuit sibi inducere diversas facies, et illas mutare multis modis, et induere faciem magnatis, regis, papae, et quoque rustici, ut et militis cum armis, et quoque faciem faeminae pulchrae adolescentulae et provectioris aetatis, et semper induere se vestibus congruentibus, ita secundum statum personae quam assumsit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church