Spiritual Experiences n. 5232

Previous Number Next Number See English

5232.

Tunc visum, quod qui proximi primum per declive illud descenderent, et quod vi acti sint ut descenderent, et quod non potuerint resistere; apparebat ibi cacumen admodum altum, juxta illum hiatum, ibi erant qui in maximo amore sui fuerunt, nam illi in altiori semper apparent, inde etiam ferebantur qui ibi, et devehebantur per declive; tandem coeperunt alii quoque illuc deduci, nempe ex montibus circumcirca; et tunc apparebat quod cacumina montium continentia fierent, et cohaererent, et tunc per continens illud deferebatur ingens multitudo ab omni monte circumcirca, tam a plaga occidentali quam quae a septentrionali, tum ab orientali, omnes circumibant versus occidentem et deducebantur ad declive illud, et dejiciebantur; hoc perstabat per aliquod tempus, sed describere singula, quomodo factum prolixum nimis foret, verbo ab omni monte ferebantur tales, de quibus supra, et projiciebantur in profundissimum illum hiatum, profundius quo plus in amore sui fuerunt, et simul in negatione Domini: observatum quod quo ex altiori deducebantur, eo fuerint elatiores animo; quidam etiam volebant se humiliare, qui apparebant ad occidentem se dimittere profundius, sed quia erat ex hypocrisi, urgebantur ascendere, et similiter dejiciebantur: fuerant ad myriades.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church