Spiritual Experiences n. 5239

Previous Number Next Number See English

5239.

Dicebant aliqui quod crediderint ultimum judicium fieri in mundo, et non in altera vita, sed hoc contrariatur Verbo, ubi agitur de ultimo judicio Matth. XXIV, et [dictum] quod hoc non fieri posset, quia genus humanum est fundamentum ex quo coelum, et quoque Verbum ibi, quod pro basi est; et quod fundamenta non destruenda sint. Haec ultimis diebus anni 1756.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church