Spiritual Experiences n. 5241

Previous Number Next Number See English

5241.

Deductus sum ad Mahumedanos versus orientem, et datum est loqui cum illis, dicebant quod ad illos veniant plures Christiani, dicebant ex religione Catholica, animo convertendi illos, sed quod percipiant id fieri propter lucrum et propter dominium; dicebant quod dixerint ad illos, quod non capere possent quomodo credere possint in unum Deum, cum nominant tres, et quemvis vocant Deum, et quoque dicant personas, cum tamen non est nisi unus Deus; et licet illi quoque dicant unum Deum, quod non scire possint, quomodo comprehendere possint Deum esse unum, postquam nominarunt tres, quod dicant tres unum facere, usque tamen esse tres dii quos vocant unum Deum, his auditis, illis dictum est ab angelis, quod in coelo non ita dicatur, sed quod Trinum illud, quod vocatur Pater, Filius et Spiritus sanctus, sit in una persona, et quod sit Dominus, et quod in Ipso sit Trinum sicut in angelo, quod dicitur illustrationis causa, in illo datur esse vitae, quod intimum, et in mundo vocatur anima a patre, et quod sit existere vitae, quod apparet in forma humana, et quod sit procedens inde, quod est sphaera affectionis seu amoris, per quam angelus ad distantiam ab aliis percipitur, inde idea haberi potest de Trino in Domino, intimum quod est Esse vitae, est quod vocatur Pater, quod est Existere vitae est humanum quod vocatur Filius, et est procedens quod vocatur sanctus Spiritus, nam est sanctum procedens: addebatur, quod in mundo dicant quod unum exeat seu procedat ab altero, Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque, sed quod usque nihil sciant quid sit exire seu procedere; quod ita sit, quod potuerint scire ex Verbo, ex locis ibi ubi Dominus aperte dicit quod Pater et Ipse unum sint [Joh. X: 30], Ipse in Patre et Pater in Ipso [ibid. XIV:11], et quod Spiritus sanctus non loquatur ex se sed ab Ipso [ibid. XVI: 13, 14]; quare si voluissent illustrari de illa re potuissent, et inde scire et capere quod Trinum sit in uno, et sic unus Deus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church