Spiritual Experiences n. 5252

Previous Number Next Number See English

5252.

Praeterea in una urbe abscondere potest ingens multitudo, per id quod multa pars non appareat, qui enim alio genio sunt, seu qui vertunt se ad alias plagas ibi, ita ad alia falsa et mala, seu ad alios amores, illi statim fiunt inconspicui, et solum illi conspicui qui in simili fide et amore cum illis sunt; inde est, quod quandoque habitatoribus appareant qui non prius, et illis qui illuc veniunt vel pauci vel multi, cum illis etiam disparantur domus, et apparent quando illi videntur: ita se habet in altera vita; quod patet ex eo, quod spiritus ut primum dissidet sententia ab alio disparetur: hoc unum est per quod se inconspicuos reddunt spiritus; alterum est per phantasias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church