526. De dracone
Quum deturbatus esset draco de coelo, ad inferiora, nondum ad infima, nisi modo supplicii advertentis causa, ut resipiscat, tandem postquam continue mala molitus esset, et hoc absque ullo effectu, tunc infensissimum hostem se praebuit Deo Creatori, Quem prius se narrabat adorare, sed qualis adoratio, etiam mihi nosse datum est, nempe quod se parem, si non supra Ipsum, poneret, sic ut Ipsum increparet, quod non omnia ei succederent; imo iratus est, et maledixit, quare versus infima est detrusus, ubi aliquantisper {1} adhuc cruciatus est; postmodum tanquam insanus, per totam noctem a semet solum excitatus, absque ulla data causa, ex eo quod adversatus ei sim, blasphemavit, et blasphemias ad me dirigebat, quod sentire potui, per totam noctem, sic ut tunc sibi relictus sit; postquam hoc ei dictum, in vigilia, agnovit, sicut solet, et sic se elongare voluit, sic ut evitaret supplicium, ad fines universi; sed num ex animo, nondum scio. Talis sors manet eos, qui non agnoscunt Jesum Christum mediatorem, et talis animus eorum est ad Creatorem supremum, Quem oretenus fatentur, sed corde suo Ipsi parem [se] {2} faciunt, et quando iis succedunt mala, ac tentamina, tunc corde se supra Ipsum evehunt, nam nullum mediatorem agnoscunt. 1748, d. 24 Jan. @1 in ms. aliquid imperfecte in aliquantisper emendatum; J.F.I. $ @2 sic J.F.I. Tafel$