Spiritual Experiences n. 5260

Previous Number Next Number See English

5260.

Qui adhuc meliores sunt, qui sunt qui gavisi lumine prae reliquis, deducebantur anterius, ubi communicatio est cum Christiano coelo, est interstitiale spatium, ubi instructi recipiunt Dominum, et illi inde perferuntur versus meridiem, et ibi coelum suum habent post Christianos ibi, sic ut quoque illi constituant ulteriora ibi.

[5260] 1/2. Bini sunt Mahumedes, qui locum suum habent inter Christianos a sinistro infra, illi quia coeperunt rebellare contra Dominum, vindicando sibi potestatem, ideo unus qui proximus, dejectus e loco suo in profundissimum, et ibi vinctus catenis, usque ut se non possit emovere; et hoc cum aulicis ejus, terram sub illis se aperuisse vidi, et [illos] deglutitos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church