Spiritual Experiences n. 5274

Previous Number Next Number See English

5274.

Cum intravit visitatio, ut dictum est, tunc omnes quicunque erant in monasteriis, educebantur, usque ut omnia evacuarentur, vis Divina urgens erat, ut nemo subsistere posset, sed omnes educebantur per exitum illum, qui primum educebantur, ferebantur in locum, antrorsum, de quo prius [5273], qui fuerat vallis sub qua inferna plura, quae ejecta, usque ut apparuit sicut fumus, verbo plaga omnis septentrionalis usque ad montana; ibi tunc erat palus magna, illuc conjecti illi qui primum educebantur, quorum ingens numerus fuit; postea qui educti, ferebantur ad hiatum illum montanum meridionalem, in quem mons hiscuit, ut supra dictum [5231, 5256], et ibi in profundum acti sunt: postremo educebantur qui apparebant prorsus callosi, qui sunt tales qui nihil boni residui habent, etiam in amore sui prae aliis, illi conjecti sunt [in] tenebricosam cavernam, sub illo monte ad latus illius vallis paludosae; inde omnia monasteria evacuata sunt, ac postea illa destructa; sic ut urbs plane absque monasteriis esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church