5286.
Jesuitae et monachi ibi pervagantur ubivis, et corradunt divitias, et recondunt illas in profundo, ubi cellas habent, plenas auro, argento, et adamantibus, et pretiosis lapidibus, variarum formarum, omnia sub urbe in cellis suis recondunt, sunt ibi camerae intra cameras, obscurae, in quas non admittitur lux, sed per lumen candelarum intrant, ibi sunt pretiosa eorum, de quibus in Apocalypsi [XVIII].