Spiritual Experiences n. 5289

Previous Number Next Number See English

5289.

Loquutus sum cum illis de vita eorum in mundo quod nihil curent coelum, nec credant id, modo seducant populum divitem ut eorum divitias habeant, utque dominentur, et quod ideo in omnes aulas se insinuent variis artibus; et quod teneant vulgus in obscurissima ignorantia, et sic praestruant viam ad coelum, nam via ad coelum praestruitur cum cognitiones absconduntur illis, et auferuntur, et transire per illas ad coelum nequit fieri, quia illi nihil credunt, et sunt intus diaboli. Dictum ibi quod continuo missas faciant sicut in mundo, et semper lingua aliena, quae non intelligitur a populo; et quod omnem cultum in talibus ponant; sic ut sit sanctum externum absque omni interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church