Spiritual Experiences (Buss) n. 5305

Previous Number Next Number See English 

5305. Continuatio de magna urbe inter occidentem et septentrionem, de qua p. 311 [5269 seqq.] In tractu occidentali, subjecto illi urbi seu papae, erant perplura monasteria pleraque sub terra montana, monachi ibi exiverunt ad quaerendum animas et subjugandas illas, quod factum tempore nocturno, tunc inventi quod in tali intentione, conjecti sunt omnes partim in paludem septentrionalem, partim in tenebrosam cavernam, partim in aliquam voraginem; quod factum cum unoquovis momento, sicut reliquis qui in urbe.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church