535. Coelum eorum separatum est a nostro, tam ut sint apud suos in eorum tellure, quam quia credunt colorem coeruleum punctatum aureis stellulis, esse ipsum coelestem, et quia ita persuasi sunt, etiam sibi videntur coerulei; nec volunt interesse spiritibus nostrae telluris, quia ab experientia norunt, quod sint astuti ac dolosi, nec agnoscunt unicum Dominum, ob fallacias illorum plures evitant consortium eorum; tantum est coelum eorum, quantum est hujus telluris, et majus, quia incolae sunt numerosiores. 1748, die 24 Jan.