Spiritual Experiences (Buss) n. 541

Previous Number Next Number See English 

541. Quod loquelam eorum cum spiritibus eorum attinet, sunt duplicis generis mali spiritus, qui eos infestant, unum genus {1} est eorum pessimum, quando is venit, horror cum timore quodam occupat eos in communi, quaIis etiam me occupavit manifeste, quando ad me venit, sic ut interius territus horruerim; cum spectarem oblatus is mihi, erat obscurus quidam, sicut nubes obscura cum stellis ante se, aliquot, qui se adplicuit ad sinistrum meum latus, versus tergum se inclinans, is loquebatur mecum, et volebat similiter loqui mecum, ac cum iis, sed ab eorum angelis impeditus est, de quibus mox [542], is dicebat se posse omnia eorum cogitata et facta scire, quae etiam ex memoria eorum depromit, quod facile est spiritibus, Domino permittente, sic volebat me redarguere ex cogitatis et factis, quae voluit depromere, sed ei vetitum erat, usque dicebat quod sic arguat alios, miratus quod me non potuisset, dixit etiam quod liceat ei castigare eos suppliciis, sicut per dolores artuum, usque ad tantum dolorem, ut non amplius sustinere queant, sicut per contorsionem artuum digitorum, pedum, etiam per quosdam quasi lenes punctationes in facie, secundum permissionem. @1 de altero genere agitur in 545$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church