548. Continuatio de Jovis incolis
Domicilia seu tentoria eorum mihi quoque ostensa sunt, sunt humilia, modo tecta circum aperta, ex libro seu cortice albe coeruleo, quod tectum mihi apparuit sicut punctatum stellis, praeterea etiam aliud tentorium habent, ex simili materia conflatum, simili colore, et similiter punctatum, erat rotundum, protensum inde in longitudinem, in illud se conferunt, ne laedantur facies eorum ab aestu solis, quam {1} maxime conservant, quia eam {2} non considerant ut corpus @1 sic ms.$ @2 sic ms.$