551. Quam maxime contemplantur coelum stelliferum, hoc vocant domicilium angelorum, nec sciunt quicquam de pluribus mundis; praeterea {1} multo sapientiores sunt nostris spiritibus, de quibus dicunt, quod multa loquantur, et parum cogitent, sic non multa possint interius percipere, nempe num vere bonum coeleste, ita exteriores homines esse, sed hoc solum de spiritibus, cum quibus esse non volunt. @1 imperfectum in ms.$