554. Praeterea hoc mirati sunt, quod dicerem, me haec et illa, quae de iis audivi, dicturum incolis hujus telluris, quod prorsus non volebant, quia iis interdictum est, vulgare ea, quae spiritus iis dicunt, sub poena; mirati etiam quod vulgari talia possent, per tellurem; quia non sciunt, nisi eorum provinciam, ubi affines eorum.