557. De communicatione spirituum cum homine
Sicut dictum et ostensum [445], spiritus, qui sunt animae mortuorum quoad corpus, dum apud homines sunt et tergo ejus adstant, putant quod prorsus homines
sint, et si iis permitteretur, potuissent per hominem, qui loquitur cum iis, non autem cum aliis, prorsus esse in vita mundi, et quidem tam manifeste, ut per alium {1} hominem sua cogitata possent communicare
per voces, imo per literas, nam aliquoties, imo saepius, manum meam scribentem prorsus ut suam direxerunt, sic ut putarent