Spiritual Experiences (Buss) n. 5589

Previous Number Next Number See English 

5589. Haec memoria est imaginativa ex aspectabilibus in mundo formata, quae cum fit activa per influxum lucis e coelo, sistit loquelam illam, quae quia ex luce coeli est, sistit ideas illorum conformes naturis rerum in universo, unaquaevis res habet suam conformitatem ex influxu coeli, ideae illae conformes cadunt apud spiritus in voces, quae tam distincte edicuntur, distincte et sonore audiuntur inter se sicut voces loquelae in terris inter homines; inde est quod loquela spirituum sit loquela naturalis, et quoque universalis omnium, qua possunt inter se loqui spiritus ex omni natione terrae, ex omni tellure, cum antiquissimis aeque ac cum hodiernis, in hanc loquelam venit omnis homo post mortem statim ex se; et tunc cum loquitur, nescit quod aliter usquam loquutus sit; inde quoque patet, quod communis loquela spirituum sit apud unumquemvis hominem, et foret talis qualis si unus homo intraret in alterius cogitationem sua cogitatione, et quoque quod sic uno momento plura possit proferre, quam vocibus per semihorium; ab illis etiam patet, quod loquela illa sit vocum, sed voces prorsus aliae, formatae secundum naturam rei, articulate per sonum, sic ut sonus articulatus sit exprimens omnium rei, differens sic a loquela brutorum [in eo], quod haec sit continua, at spirituum discreta, quia illis est ipsius rei cogitatio e coelo, et ex Divino vero ibi, quod ibi est lux; inde apud homines est discreta et articulata, quia sint intellectuales, [5589] 1/2. apud bestias continua: quantum autem voces linguae spirituum differunt a vocibus linguae hominum in mundo, etiam mihi constare potuit ex variis; sonorum illud potest exprimi in mundo, etiam discretum et articulatum, sed nemo potest id ibi intelligere, quia est spirituale loquelae non autem naturale in quo homo est. Loquela etiam differt a cogitatione interiore hominis, etiam spiritus, est enim exterior, et cavetur ne cogitatio intret, sic enim pateret qualis spiritus esset, ideo loquuntur similiter in altera vita qui rationales sunt seu qui loquuti e ratione, et illi qui loquuti modo ex memoria rei absque cogitatione sua, et quoque possunt ibi aeque ac in mundo simulare quod docti sint, tametsi solum [5589] 1/3. loquantur ex memoria; ita quoque loquuntur praedicatores quisque ex sua doctrina absque ideis interioribus simul, solum mittunt se in affectiones exteriores, seu in statum sanctum externum, in quo loquela illorum est, sicut in mundo, auditores modo audiunt loquelam in tali affectione, et inde afficiantur, absque affectione interiore, [5589] 1/4. verbo est loquela eorum aeque naturalis sicut est auditus, visus, gustus, sensus, odoratus naturalis, tale naturale habet homo in mundo aeque ac spiritus, sed manifestatur solum in altera vita, quod non manifestetur in mundo, sunt plures causae, de quibus alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church