Spiritual Experiences (Buss) n. 5592

Previous Number Next Number See English 

5592. Datur praeterea loquela per ideas simul, et quoque absque ideis simul, per loquelam per ideas simul, et quoque absque ideis simul loquutus sum cum angelis et spiritibus, loquela per ideas simul est quoque sonora, et datur simul cum vocibus, quales sunt hominis in mundo, et simul cum vocibus quales sunt spirituum et angelorum; estque haec sonora; at loquela per ideas solas absque vocibus etiam est duplex, utraque est tacita, non sonora, una est cogitationis, altera est [5592] 1/2. affectionis, cum ideae intellectuales cogitationum sistuntur, tunc apparent omnia quaecunque homo aut spiritus novit de eadem re, sed in medio et sic in luce tunc est res quae subjecta, et reliqua circum ad distantiam in obscuro, si obscura quae fuerunt ad distantiam in medio seu in luce sunt, tunc reliqua ad peripheriam distantia sicut objecta oculi cum determinatur visus in horto ad certum objectum, similiter se habet; sciendum, quod cum homo loquitur aut spiritus, quod omnia quaecunque novit de eadem re sistantur praesentia in ordine secundum formam coeli tunc in qua est si bonus, nam similis nexus est, unde talis loquela extendit se late si homo aut spiritus multa novit, et illa vera ex bono [5592] 1/3. sunt: tunc versus coelum et in coelo, at si non vera ex bono sunt, tunc extendit se versus infernum, et ejus forma alia est, sic ex falsis ex malo, opposita est. At loquela ex affectionibus absque ideis intellectualibus adhuc amplior est, sistitur affectio cum sua varietate, et angeli imprimis coelestes, capiunt omnia distincte secundum vera ex bono illis inscripta, talis loquela est homini obscura, et quoque spiritualibus, tali loquela etiam saepius loquutus sum, et intellexerunt bene angeli, differt etiam secundum affectionis quale, ex veris, qui in veris genuinis sunt, illi possunt coelesti modo ita loqui, et tunc excitatur sanctum internum, quod est ipsum sanctum e coelo, non autem sanctum externum absque illo interno, est plus humani in sancto externo, at in interno plus sancti Divini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church