5596. Cum spiritus vertit se ad alium spiritum seu ad hominem qui ex ideis aut affectionibus loquitur plene seu cogitative, tunc prorsus in simili perceptione et sensu est, si loquitur ex veris confirmatis apud se, hoc mecum factum est saepe, et tunc intelligunt et percipiunt prorsus sicut alter, modo aperta sint ejus interiora, nam tunc communicatio plena est, est unus quasi in altero, seu in alterius spiritu quoad cogitationes et affectiones, et tunc scit quod nusquam sciverit sicut ipse ex se, ita fit in coelis consociatio et communicatio omnium; sed ut primum se avertit, spectat ad latus seu retro, tunc in aliam cogitationem fertur, et si ad suum amorem, ita ad suam fidem, tunc prorsus in contraria perceptione est, et perit prorsus alterius cogitatio, tale factum est saepe apud me: et tunc ipsi infernales agnoverunt veritates coelestes, nam veritates coelestes talem vim habent, at ut primum se retro verterunt, in contrariis erant. Per id saepe infestatus sum a spiritibus, qui regere me volebant, credebant quod scirent omnia quae ego, et sic volebant me instruere nescientes quod ex meo seu illis quae apud me, cum tamen nihil prorsus ex se sciverunt de eadem re, quod etiam aliquoties illis ostensum est.