560. Videbant equos, tunc {1} dicebant ii, qui penes me, quod tales apud eos inveniantur multi, sed sunt in sylvis, et eos valde timent, tametsi non nocent, usque est timor quidam {2} insitus pro iis; causa illinc latet, quod equi repraesentent scientias, et quod scientiae particularium, seu sensuum, proinde {3} corporis, sui, mundique fuerint {4}, quae seduxerant antiquissimam Ecclesiam, et inde lapsus, simile {5} ac arbor scientiae significat, quae seduxit [Gen. III: 6]; in his latet causa timoris pro equis, indeque venit, quod non scientias discere debeant, et sic obscuretur et occoecetur eorum intellectus, ac sic amores sui mundique dominari incipiant, qui inde trahunt originem, regnantque in tenebris. @1 J.F.I. Tafel tum$ @2 imperfectum in ms.$ @3 imperfectum in ms.$ @4 imperfectum in ms.$ @5 ms. similile, nisi cum J.F.I. Tafel similiter legeris$