5605. Verbum habent antiquae Ecclesiae, cujus mentionem fecit Mosche vocans "bella Jehovae" [Num. XXI: 14] et prophetica -* de quibus, hoc antiqui habent, sed dicebant quod id Verbum scriptum sit ut possint instrui in singulis, etiam inspiratum, sed quia id non amplius conducebat hominibus sequentibus, alterum verbum scriptum est. Quale id Verbum est patet ex Libris primis Geneseos, quae inde desumta. * intellexerim in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 103