5638. Diaboli qui faciunt se angelos lucis Ex industria et doloso hominum in mundo, fit cum tales in alteram vitam veniunt [quod] possint se sistere sicut angelos, cum tamen sunt diaboli, et quoque intrare coelos, ubi angeli; qui hoc callent possunt ita interiora sua disponere, ut non animadvertatur et percipiatur aliud quam quod angelicum est, quidam hac arte quidam alia, tametsi angeli in perceptione satis clara sunt animadvertendi et percipiendi, usque falluntur.