Spiritual Experiences (Buss) n. 5643

Previous Number Next Number See English 

5643. Loquela spiritualis Quomodo regeneratio fit, coelorum Quod regeneratio fiat per vera fidei, multis ostensum est in Arcanis Coelestibus, sed per loquelam et cogitationem idearum in altera vita videri potest quomodo id se habet; sint exemplo principia veri, tum conjugium et amor sui; verum fidei recipitur in memoria hominis, et bonum amoris in voluntate ejus, voluntas per intellectum, aut voluntas in intellectu, videt in memoria, quod id verum concordet cum suo bono, quodcunque sit, tunc introspicit in id, amat id, cogitat id, et quoque cum fit, loquitur id, et agit, sic conjungitur bonum vero in memoria naturali, et simul tunc in memoria spirituali, et se conjungunt conjugio: ut cum vult aliquis seu aliquae ex bono suae voluntatis, ut conjugium sit genuinum, et ex veris fidei quae in memoria, scit quod conjugium erit sicut unus homo, et quod duraturum in aeternum, si verum conjugium, et quod ille amor sit fundamentalis omnium amorum, tunc amat illa vera, quia concordant cum voluntate seu bono, seu amore, et ponit sub intuitu suo, et quoties de conjugio cogitat, incidit visus internus in talia, usque dum conjuncta in memoria exteriore et interiori: at illi quibus non est bonum voluntatis, illi rejiciunt talia, et arripiunt falsa loco eorum. Similiter amor sui si ex veris fidei scitur


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church