565. Penes homines, qui corporeis indulgent, particularia solum ex vocibus et aequivocis, praeter ea, quae sunt in mundanis et corporeis, omne efficiunt, et trahunt in se etiam omnes sublimes cogitationes, sic ut immerguntur iis; eae {1} sic pereunt, quia iis omne sunt talia, at ii qui in cogitati onibus sunt de coelesti vita, ii nihil tale curant, sed rident, sicut ridiculum, et vident ea, ut nubeculam objectam soli, quam illico dispellunt, nam lucem amant absque nubeculis; qui inversum ordinem vivunt, amant nubem absque luce, nam in nubibus ponunt suam lucem, et hoc est eorum ingeniosum, quod per totum hunc {2} tellurem {3} ita celebratur, talia sunt etiam termini philosophici, proinde tota philosophia, artificialis. 1748, d. 26 Jan. @1 J.F.I. Tafels iis, ac$ @2 imperfectum in ms.$ @3 hic ut alibi tellus masculine dicitur$