Spiritual Experiences (Buss) n. 5650

Previous Number Next Number See English 

5650. Cum visitatio facta apud illos qui in tribus montibus proxime Romanis facta est, et inventum quod omnia ibi essent diabolica, et quod usque ad illam insaniam venerint, quod non solum rejecerint Divinum, sed etiam semet pro diis agnosci voluerunt, quod etiam factum est - primum ibi adoraverunt Deum Patrem, et praeteriverunt prorsus Dominum, quia dicebant se habere omnem illius potestatem, sic ut nullius potestatis amplius esset, et quod tam sancte coluerint Ipsum in mundo, ut in templis, inque sacramento coenae, fuerat causa, quod illi adorarentur, quia loco Ipsius sunt in terris - [ita] illi cum tales facti sunt, et sic non solum Domino omnem potestatem derogaverint, et sibi arrogaverint, et se ut deos venditarunt, et quoque cultum instituebant sui, (nam talis insania occupat illos in altera vita, quando exteriora vincula auferuntur, et illi interius suis relinquuntur,) tunc judicium ultimum super illos venit, a duobus montibus omnes ibi momento desumti sunt, ita in sua interiora missi, et sic conjecti momento in voragines, quidam in occidentalem superiorem, quidam in occidentalem inferiorem, quidam in mare ibi sed pauci, quidam in voraginem meridionalem superiorem. At mons qui in medio, ille subsidit in medio, et illi qui ibi in infernum profunde dejecti, et assurgebat fumus niger.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church