Spiritual Experiences (Buss) n. 567

Previous Number Next Number See English 

567. Praeterea non ita ambulant quatuor pedibus, sicut animalia terrestria seu quadrupedia, sed quasi subsultant, et tunc adjuvant se manibus suis, ut citius eant, et passim binis pedibus insistunt, sed inflexis ad genua, et pulchre sedent sicut Mahumedani fere, ubicunque loci, et sic etiam quiescunt; quod subsultim vadant, id etiam ex interiore natura fluit, quia e terra sunt, et simul coelum spectant, sed homines nostri tellurisa {1}, et spiritus subsannant id, quia sunt mali, et malitia eis innata, et gloriantur quod erecti eant, quod ex ea natura potius venit, quod fastuosi sint; id constare potest, quod erectio corporis non naturalis sit, sed artificialis, et temporis successu docta et assuefacta; natura vult ut ita ambulent potius, sique [ita] ambulavissent indueret id ex usu decorum, sicut nuditas in locis calidis nostrae telluris. @1 hic ut alibi tellus masculine dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church