5672. Nec potest illustrari homo per vivam vocem e coelo, sic non intrat in ejus rationale sed modo in ejus memoriam, et ibi est sicut res memoriae; inde est quod immediatae revelationes non dentur. Nec possunt qui confirmarunt se in falsis doctrinae illustrari, quia intellectuale eorum quoad spiritualia ab illis tunc formatum est; verbo illustratio fit secundum quale hominis quoad bonum et quoad intellectum, tum quoad desiderium ex amore, et quoad quale intellectualis, inde secundum quale receptionis.