5678. * Quod homo hodie non credat coelestia, si cogitat de illis quae ibi, aut cum sub intuitione ejus in medio Qualis homo Ecclesiae hodie est, manifeste sciri potest ex eo, quod omnia quae in coelis sunt, possint describi et narrari, et quoque credi, modo non ponantur sub cogitatione ejus seu intuitione ejus in medio; causa est quia tunc reflectit super illa, num ita sit, et hodie in orbe talis status intellectus humani est, praecipue in orbe erudito, quod modo cogitent num ita sit vel ita sit, et quod tunc reflectant ex mundanis et corporeis, in quibus omne ponunt, et credunt quod ultra ea nihil sint, ita in genere quae non vident et tangunt, ita quae ante sensus corporis et sentiuntur, non sciunt de interioribus, nec recipiunt si sciant, quapropter ut primum rem intuentur in se, in corporea et mundana trahuntur, et inde reflectunt, quapropter obveniunt sicut paradoxa, et apud eruditos qui naturae adscribunt omnia, in nihil, haec causa est quod forte quae dicuntur de coelo, de habitationibus ibi, de eorum amictu et victu, et de forma humana illorum, cum ponuntur in medio sub intuitione, non cadant ita in fidem, cum tamen verissima sunt, exempla possunt docere. * 5677 deest in ms.