Spiritual Experiences (Buss) n. 5684

Previous Number Next Number See English 

5684. Cogita qui vult, si dicam quod angeli sint formae humanae, quod vestibus splendidis induti, quod in habitaculis magnificis habitent, et cogita simul ex sensuali seu ex corpore seu ejus sensibus, et cogita ex ideis de anima, an aliter cogitaturus quam num ita sit vel non, an [quis] ulterius cogitet, et annon tunc ibi subsistat, et tandem neget? qui autem abduci a sensualibus et corporeis potest, et elevari supra illa, cogitet tunc, et tunc non cogitabit num sit vel non sit, sed quod ita sit, et tunc primum potest in sapientiam venire, aliter stat longe extra palatium sapientiae, et non videt limen, si intraturus visurus est innumerabilia et ineffabilia. Loquutus cum angelis de his, et ostensum quod ita sit, antiqui non ita sensuales fuerunt, potuerunt elevari supra sensualia corporis, ideo in interiore sapientia potuerunt esse; et quoque loqui cum angelis, quia in simili luce cum illis; hodie id fieri nequit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church