Spiritual Experiences (Buss) n. 5692

Previous Number Next Number See English 

5692. De astutis et dolosis in altera vita, inferna Astuosi et dolosi plerique habitant in plaga occidentali, et ibi partim super editis montibus partim in planis, secundum phantasias ex amore sui, illi qui in occulto exercuerunt astus et dolos, inconspicui sunt aliis, quia cogitant in se, et sic removent interiora a corpore, sic a conspectu aliorum, erant tales magno numero super montibus in plaga originali, variis in locis, mihi quoque inconspicui, sed usque detecti, deteguntur cum mittuntur quoad ideas suas in corpus seu in sensuale externum, et tunc possunt loqui affabiliter, et quicquid volunt, sive ipsum falsum et malum foret, confirmare ut appareat sicut verum et bonum, tales sunt contra Divinum, et illa quae Ecclesiae sunt, nihili faciunt; in se sunt sensuales, et sunt serpentes, sed venenati prae aliis, ac viperae, tales etiam apparent in luce coeli, omnes et singuli congregantur secundum naturam doli et astus in suis locis, et in suis altis ibi, sed sors eorum est, quod fiant prae reliquis stupidi, quia interiora eorum dolis et astibus occultis et sic profundis plena, quare etiam astuosissimi et dolosissimi prope septentrionem ibi sunt, ubi stupidissimi, talium sunt eorum inferna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church