Spiritual Experiences (Buss) n. 5696

Previous Number Next Number See English 

5696. De ultimo judicio Tandem e Christiano orbe detecti sunt omnes illi, qui quidem in luce quoad spiritualia erant, sed non in aliqua charitate quoad voluntarium, sic ut illis intellectus esset, sed non voluntas, tales principio acceptantur, et delectantur cognitionibus non propter alios usus quam propter delectationem, in altera vita apud illos augetur quoque talis delectatio, et quoque intellectus qui tenetur in luce, ita in amaenitate, at voluntarium tunc sopitur, nec apparet: tales in altera vita apparent in montibus hic et ibi, et quidam eorum in montibus editis, partim intra medium et partim in parte occidentali. Illi ibi conjungunt se et consociant se, et hoc late per cogitationes, per quas praesentia ibi, et credunt quod sic nusquam possint deturbari, non fidunt Divino, nisi intellectualiter cum illis bene est, et felicia habent, postea cum illa cessant, recedunt. Tales etiam nihil curant quomodo se habet cum proximo, vident sed nihil auxilii ferunt, si vel foret innocens, vel angelus, captant principia varia cur id non faciant, ex intellectuali, ut quod non malum a se velint rejicere, et sic infestare aliquos, sicut facit Divinum, praeter alia ratiocinia, per quae suum involuntarium exculpant. Ligant etiam se cum malis ubique, et defendunt illos, credentes quod sic fortiores sint, verbo patiuntur mala ubivis, et admittunt, quia voluntarium illorum tale est, tametsi vident. Tales sunt qui interponunt se inter Dominum et malos in altera vita, imo inter Dominum et hominem, et prorsus obtundunt omnem effectum, obstruunt sicut viam, sic ut operatio Divina non possit vim suam habere in inferioribus: volunt praeesse talibus, cum tamen intus mali sint, et in amore sui.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church