5700. De illis qui docti dicuntur et creduntur quod confirmare possint suum dogma et quodcunque in altera vita Sunt plures qui possunt confirmare quodcunque, et tam dextre, ut appareant tunc prorsus sicut vera, et per id quoque audiunt docti in mundo, et plus quam alii rationales, cum tamen illis paene nullus intellectus veri, sed obscurum et clausum illis; hoc expertum est per plures, unus (Rosenadler) qui tam dextre potuit confirmare quodcunque, ut vix aliquis melius, et cum confirmavit, credidit ipse quod verum esset; ille ab aliis credebatur quod interiorem intellectum haberet, prae aliis, et quod inde confirmationum talis facultas, missus ad locum ubi interior cogitatio erat, et tunc factus coecus, ut nihil videre posset, ita quoties mittebatur in interius cogitare; ille ideo dixit, sicut in mundo credidit, quicquid vult possit facere ut sit verum, sed ei ostensum, quod id fallacia esset, et quod ne quidem id posset videre, quod sit verum in se, ostensa est una siren quae potuit se pulchram facere prae aliis, quae tam pulchra apparebat, ut omnes qui intuebantur ex naturali, dicerent quod pulcherrima faeminarum esset, etiam potuit se ornare vestibus decoris et splendidis, sed cum fallax hoc externum detrahebatur, apparebat in forma diabolica.