5714. Dicebatur porro quod extra urbem quamcunque sint meri latrones, in magno numero, campi pleni illis, et quod nemo ausit extra urbem vadere, tunc enim incidit in latronum manus, et incurrit pericula plura quoad vitam, quapropter manent omnes in urbibus; nec exeunt; perductus etiam eram extra urbem, et erat turba latronum, qui sciebant illico qualis essem, et quomodo possent me aggredi, et perdere, talia enim sunt eorum studia, quod ut primum vident aliquem, percipiant illorum vitas, et quod aggrediantur illos. Latrones illi non audent intrare in urbes, cum intrant non admittuntur in domum aliquam, sed permanent in plateis, et cum apparent, denuntiatur illis ut exeant, quod etiam faciunt, nam quando in plateis manent, non aliquid potentiae habent, quia in urbibus regnat usque lex et inde securitas sicut in urbibus mundi; at si admittuntur in domus, quod illi qui ibi pereant, sed non admittitur aliquis in aliquam domum, nisi domus talis sit, ut non amplius illi qui ibi subsistere possint; nam ut primum intrant, et vident homines in domo, noscunt illico quales sunt, et se ligant cum illorum animis, et ut primum ligati sunt, cum illis communicationem habent, etiam cum extra urbes sunt, ita infestantur usque ut domus illa vastetur.