5737. De ultimo judicio Catholicae gentis residuae Erant supra caput plures ex Christiano orbe, qui ostendebant mihi, quod in lucido essent prae aliis, et quoque in calido, et percipiebatur quod quia ibi, et inde flammeum lucidum malum decideret ante frontem meam, quod forte non bene cum illis esset, et quod lux falsa, et calor spurcus esset; detectum tunc unde illis calor et lux.