Spiritual Experiences (Buss) n. 5749

Previous Number Next Number See English 

5749. Verbo coeli qui post adventum Domini a Christiano orbe collecti successive declinaverunt sicut solet in terris, primum nacti sunt coelum in se, et coluerunt Dominum, et sic quoque habuerunt coelum extra se, ita in suo ordine,* sed successive coepit coelum quod in illis obfuscari et tandem disparari, et tunc voluerunt coelum, quod noverunt, habere extra se, et hoc vocaverunt coelum, et tunc non magis internum: etiam illis dabatur habere coelum extra se, quod consistebat in stupenda magnificentia, quae ineffabilis, in palatiis, in porticibus, in decoramentis, in paradisis, tum in dignitatibus, et similibus et tunc in magnificentia ex pluribus servitiis, ita in sola dignitate, et in cultu externo sui propter illa, tandem cum non potuerunt talia ex Domino habere, quia se spectabant et non Dominum a quo illa, tunc comparabant illa sibi per phantasias, et artes incognitas in mundo, quae innumerabiles sunt, ita usque continuabant, non quod illi qui a prima resurrectione tales essent, sed, qui postea; nam ut illi in coelum venerunt, tunc Dominus priores removit, aut abdidit ibi, ut non apparerent, ex Divina Providentia; quare cum amplius non nisi quam in lautitiis et voluptatibus externis posuerunt omnia, tunc ultimo venit judicium hoc, de quo dictum est. * Sidebar: NB.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church