5759. Postea dejecti sunt qui contemnebant prorsus eruditionem et scientias, (Eliez. inter illos) , qui erant magno numero, perstabat etiam diu. [5759]1/2. Postea ejecti sunt qui jucundum perceperunt in eo quod alii paterentur, et qui invenerunt inauditas artes malefaciendi aliis, incutiendo dolorem corpori ac animo, ac tenendo continue cogitationem in eo dolore, et mittendo illos qui etiam ingerebant desperationem: tum qui incutiebant taedium vitae et desiderium continuum liberationis a dolore aut quocunque malo, quae duo tantum dolorem et cruciatum incutiunt, ut describi non possit, tales etiam dejecti sunt ad ingentem numerum; praeter similes qui jucundum perceperunt in aliorum cruciatu. Dejecti sunt etiam omnes qui communicabant cum illis qui infra, quia extra territorium suum. Illi enim animo imperandi et ducendi alios erant, et non curant suos.