5761. Postea demissi sunt, et non ita dejecti, qui in mundanis erant prae coelestibus, qui in mundo magnifecerunt mundana varii generis, et sic coelestia non curaverunt, ita apud quos praevalerent mundana et corporea, nam illi non potuerunt in altis esse, nam nihil aliud curabant, quam inde despicere, et communicare cum inferioribus. Qui despiciebant, omnes demissi, quia illis curae erant terrestria, qui autem non despexerunt, manebant; talium erant varia genera, et audivi emissionem et dejectionem per multum temporis, ita ad myriades innumeras; demissi in planitiem seu in inferiora, ubi oculi eorum et mens eorum; et qui mali in inferna; hi omnes erant qui ex secunda resurrectione.