5767. ## * tribuentes omnia immediatae misericordiae, etiam sibi meritum, praeter plura, sic ut non curae illis fuerat scire doctrinalia, et internum hominem illis imbuere, modo in sancto externo fuissent, in precibus, in templis, in loquelis; alterum genus erat quod contemnebat proximum prae se, se solum dignos coelo credentes, et damnantes e corde alios, qui non vixerunt sicut illi; hi et illi etiam spectabant infra se ad illos qui infra erant, et volebant omnes ibi quos videbant moderare, sic animus illis imperandi fuit, et dedit illis opinionem quod angeli essent quia in edito; gravedinem inferebant interioribus lumbi ad dextrum, ab illis qui in falsis terminabatur dolor versus urethram, [ab illis] qui in amore sui versus anum. Dicebant quod parum de Domino cogitaverint, sed non [parum] de Deo, de Patre. Erant etiam anxietates, quare inter se esse debebant, et non tristia angelis incutere, qui sunt gaudia. * conformiter auctoris indiciis 5767 huc transposuimus