Spiritual Experiences (Buss) n. 5770

Previous Number Next Number See English 

5770. De Loquela spirituum et angelorum, de Coelo Observatum est saepius, quod spiritus, cum mecum loquuti sunt, quod factum vernacula mea aut in aliis linguis quas callui, tunc non sciverint quod aliter inter se loquantur, ex causa est, quia loquela eorum cadit in linguam meam apud me, et sic sistitur in vocibus, cum tamen ipsi tunc apud se cogitent ex sua loquela, et quia tunc non reflectunt super aliam quam super meam, quod non aliter sciant, sed cum vertunt se a me, tunc inter se loquuntur sua loquela super quam non reflectunt, quia est naturalis ac insita, nam unusquisque homo in illam venit cum fit spiritus. Quam perfectior illa sit loquela humana, aliquoties prius dictum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church