Spiritual Experiences (Buss) n. 5778

Previous Number Next Number See English 

5778. De malitia spirituum malorum, et de influxu De coelo et inferno Spiritus mali apud hominem multis modis inquirunt, quomodo illum seducant, et ab experientia scire datum est quomodo se habet; illi qui prope sunt, influunt apud hominem varie secundum situm illorum ad corpus ejus, qui ab occipitio sunt, maxime influunt in cogitationem, tam qui infra quam supra, et quidem in cogitationem ejus interiorem, qui autem ad latera, tempora, etiam ante et supra, influunt quoque in cogitationem, sed in sensualem et externam ejus; sciendum, quod cum spiritus inter se loquuntur de re homini jucunda, seu quae favet amoribus ejus, quod homo hilaris, laetus fiat et in jucunditate sit; et cum de talibus loquuntur quae contra amores ejus sunt, quod in injucunditate et tristitia; inde melancholia; ut cum apud avaros et illos qui timent futura, loquuntur inter se de jactura opum, et talibus quae jacturae illarum sunt, et de statu futuro, tunc anxius fit homo, hi apparuerunt circa ventriculum, regione abdominali; inde anxietas, ita cum omnibus rebus reliquis; apud illos qui multum cogitant contra proximum, ex dolo et ex astu, habent genios ad occipitium, qui etiam pervertunt in instanti omnia eorum cogitata de benefaciendo proximo, et de Deo, imprimis de Domino: apud me omnes illi observati sunt, nam scivi quod non cogitarem ex me, sed ex aliis, et cum male quod a spiritibus malis, qui etiam tunc statim detecti. Quondam invenerunt eam astutiam, quod apud me loquerentur de variis rebus, et observarent quae animum meum afficerent et qualiter, et quid me in indignationem, quid in hanc aut illam affectionem seu cupidinem auferret, et observavi quod aliqua possent, aliqua non, datum est quoties volebam loqui cum illis, redarguere illos, et abigere, quibus abactis mutata est cogitatio. Observare datum, quod cum spiritus et genii loquerentur inter se sua lingua, nihil audirem quid dicerent, sed solum cum loquuti sunt mecum, sed quod modo perciperem influxum per affectionem in me, et inde cogitationem: sed spiritus illi et genii operantur sic solum in externum hominem, at Dominus et coelum in internu, et quod coelum similiter influat in internum, et quod sicut angeli loquuntur inter se, ita afficiatur homo; angeli non aliud loquuntur quam quae sapientiae sunt, fidei et amoris, et inde felicitatis, haec afficiunt hominem interius qui in illis est; inde patuit, [quod] quantum externus homo unum agit cum interno, tantum duci possit homo a Domino, nam per internum discutiunt infesta et mala quae a malis spiritibus inferuntur, removentur sicut infernum a coelo, aliter si externus et internus homo non conjuncti sunt; tum quod necesse sit ut internus homo claudatur apud illos qui in malo sunt seu in jucundo mali, quia nihil gaudii et jucunditatis recipere potest e coelo, nam nulla receptio; nam quantum angeli operantur, tantum tristitiae et doloris sentit, sunt enim quae contra amores sui et mundi. Inde etiam mihi constabat, quomodo Dominus redigit externum hominem ad subordinationem cum interno, ut unum agant, quod hoc fiat per totam vitam hominis, ita quomodo fit regeneratio hominis, et quod fiat innumerabilibus modis. Observatum etiam est quod quantum homo ex proprio agit, hoc est absque fide viva quod omne bonum a Domino, non influere quid a Domino possit, ac disponi quicquam in ordinem in externo homine; proprium est quod contra Divinum, apparet etiam ut nigrum nullius rei receptibile e coelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church