Spiritual Experiences (Buss) n. 578

Previous Number Next Number See English 

578. De Characteribus spirituum bonorum

Spiritus boni se distinguunt per plura, ut per calorem, dum ad me appulerunt, per lenitudinem actionis in me, tum per lenitatem eorum loquelae, similiter per lenem fluiditatem dum in consortio plurium agunt, et {1} cumprimis, cum in consortio plurium agunt, quod id percipiatur manifeste, nempe quod plures sint, qui simul agunt, ita non prorsus ut unus, sicut angeli: imprimis per id quod nihil mali de quopiam dicere velint, sicut unus, qui in societate cum iis loquebatur, cum malos spiritus vocaret nomine malo, quia impii, quod eum, qui ita dixit, seque ab iis distinxit, ex eorum choro abalienaverint, dixerintque quod prius doctus sit, ne aliquem dicterio quodam afficiat: ita illico in consortiis noscuntur, num sint similes seu num concordent {2}, et probantur sic quoque. 1748, 27 Jan. @1 forte deletum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. concordant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church