5796. Apud vere Christianum cujus fides et vita est talis, est internum prorsus aliud, est versum ad coelum, Dominus ducit ejus voluntatem seu amorem, et dat ei affectionem boni, hoc est, quod afficiatur seu laetetur ex bono; et ducit ejus intellectum ut afficiatur vero; et statim ut audit id, etiam laetatur, et implantatur ejus vitae, et quantum veri discit, tantum inest ei, et per id ducitur a Domino, nam qui non scit quid bonum et verum, non duci potest a Domino, ducitur per id quod homo novit, influit Dominus in ea quae novit, et sic ducit ejus affectiones et cogitationes; hoc intelligitur per affici vero propter verum, et bono propter bonum, et amare verum et bonum propter vitam, non ut ex eo cogitet quod nunc implantabit id vitae suae, hoc foret ex proprio, sed Dominus ducit illum per illa quae discit ex affectione seu amore.