Spiritual Experiences (Buss) n. 5798

Previous Number Next Number See English 

5798. Quod via quae ducit ad coelum sit eadem via usque ad lapidem angularem Loquutus cum angelis de eo, quod credatur quod difficile sit ire viam ad coelum, quia tam multa facienda, et omnes concupiscentiae abdicandae, praeter plura; quare ostensum est per viam, ut fit in mundo spirituali, quae significat verum quod ducit, apparebat ad dextrum via, quam ibant tam boni quam mali, eadem via erat, sed cum ad aliquam distantiam venerant, erat magnus lapis in obscuro, quem boni videbant, sed mali non, ab illo lapide, qui vocatur lapis angularis, ducebat via ad unum latus et ad oppositum, mali ibant viam oppositam quae erat retro et tendebat deorsum, boni autem viam alteram quae tendebat sursum, haec ad coelum, illa ad infernum; lapis ille significabat Dominum et Divinum Humanum Ipsius, mali non agnoverunt, boni agnoverunt, apparebat quod mali, quia lapis in obscuro erat, caderent ibi; inde ostensum, quod vita moralis sit eadem quam agunt mali quam boni, sed ex diversa origine, mali ex origine infernali, boni ex origine spirituali, mali qui illam ibant, erant qui vitam moralem egerant similem vitae morali bonorum, de lapide angulari, videatur Matth. XXI: 42, Marc. XII: 10, 11, Luc. XX: 17, 18, qui cadebant super lapidem, dicebant quod cum ceciderunt, jacuerint sicut sui non compotes, cum surrexerunt, dixerunt quod illi aeque bona fecerint sicut alii, dabatur enumerare quaedam ex illis, et quod sic aeque in coelum deberent venire; sed erant bona vitae civilis in externa forma, nam aperiebantur interiora quae cogitationis et amoris erant, quae erant foeda, et quoque scandalosa de Deo, imprimis de Domino; dicebant porro ex ira, quod ex se facere bonum non potuerint, quomodo tunc possent ire viam ducentem ad coelum ? sed dictum illis est, quod in libero eorum fuerat mala de Deo et de Domino non cogitare, et sic fugere talia quae contra Verbum et contra doctrinam, ac contra fidei eorum doctrinam, et cum mali cogitationem fugiunt, tunc a Domino influit bona affectio et inde cogitatio, et sic ferantur in bonum a Domino, et quantum in hoc tantum veniant in affectionem veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church