5819. * Omnes illi conservati sunt in coelo qui in mundo agnoverunt Divinum Domini, et bene vixerunt; maxime qui Divinum Humanum, at reliqui qui non agnoverunt Divinum Domini, plerique de Domino nihil aliud cogitaverunt quam sicut de vulgari homine, e coelo demissi et dejecti sunt. Multi voluerunt agnoscere Divinum Domini in altera vita, qui non agnoverunt in mundo, sed incassum, ore fecerunt et non corde. * 5817-18 desunt