5855. De Conscientia Percepi saepius, et quoque audivi de illis qui in altera vita sunt, quod nescirent quid conscientia, ita vix unus scivit ex mille, angeli mirati sunt, unde talis ignorantia, sed causa detecta est, quod homo Ecclesiae nihili faciat bonum et inde opera, et qui illa nihili facit, nequaquam scire potest quid conscientia, nam conscientia est dolor quod fecerit contra praecepta Divina, et quod cogitaverit contra illa, inde patuit qualis hodie Christianus orbis est, quod paene nullius religionis, nam qui religionem habet, et amat Divina, is conscientiam habet, dolet enim ei si aliquid contra Divinum, cogitaverat, intenderat, et magis si fecerat. Qui non pro fine habet vitam, nusquam scit quid conscientia, quia pro fine solam habet fidem, is quaerit quid conscientia, et tamen non comprehendit, nam fides ejus est, quod bonum opus nihil faciat ad salutem, cum tamen haec sunt vitae, at cognitiones fidei, quae putantur credi, solum in memoria sunt, si non implantatae sunt vitae per velle et facere illa.