5859. qui illam artem callebant, ut possent non modo se sistere inconspicuos, sed etiam facere ut non aliquis sciret ubinam essent, in hac aut illa plaga, sic putantes fore tutos, ac potuisse omne nefas facere praeter quod* possent usquam detegi: illi et hi communicabant cum quibusdam in montibus anterioribus; et omnes qui unum cum illis faciebant conjecti sunt in inferna. Inter illos consilium fuit, quod cum tanta multitudo similium esset, ut possent tentare, destruere vellent omnia; quod etiam illi fassi. * = absque quod (vide annotationem ad [292a])