5877. De inferno prophanorum Vidi quod infernum quod erat in septentrione prope occidentem, quo plures ex prophanis conjecti sunt, quod inde translati sint prophani in aliud infernum, remotissime in angulo occidentis et meridiei, quia ibi sunt inferna prophanatorum.